FASCIA

FASCIA
FASCIA
ex Graeco Βασκία, ut videre est, apud Salmas. ad Solin. p. 138. non modo in vestitu, sed etiam in ornatu numeratur, Martiano Capellae l. 2. de Nupt. At cingulum, quo pectus annecteret, sibi prudens mater exolvit, et ne Philologia ipsius Phronesis careret ornatibus, eius pectori, quo verius comeretur, apponit. Antiquitas vel ex Sacris patet, nam Ierem c. 2. v. 32. (licet Castalio non fascias ibi, sed lemniscos verterit) legitur, et Esaiae c. 3. v. 25. exponitur ab Aquila, cingulum: minus recte, cum cingulum ilia laterave succingeret, Fascia vero, vel caput vel papillas, vel crura, vel deniqueve pedes obvinxerit: vel totum quoqueve corpus involverit. Fascia fronti applicata seu Diadema, supremi in humanis rebus fastigii insigne, apue Persas tiaram cumulavit, ut ex Xenoph. l. 8. Cyripaed. patet, ubi Cyrum descriit in publicum prodeuntem, habentemque diadema circa tiaram: quod ipsum tradit Dio Prusaeus Orat. 14. Constabat autem illa ex caeruleo, et albo interstinctis, teste Curt. l. 3. quo diademate similiter Reginas usas fuisse, monstrat Bayffius de re Vest. c. 20. et Plutarch. in Lucullo, ubi de Monima. Multiplicabatur ea pro numero regnorum, sicqueve tiarae apud eosdem apponebatur. Inter alias vero gentes Fascia haec regalis, nudum caput cingebat, et pro insigni regio usurpabatur, ut loquitur Tacit. Ann. l. 2. et Virg. Aen. l. 11. agens de rege Tyrtheno, ac Sil. Italic. Bell. Punic. l. 16. ubi de Syphace; qui diadema Africanis Regibus album fuisse docet: quale Iulio quoque tribuit Suet. c. 79. candidâ fasciâ praeligatam imposuisset, unde alba fascia vocatur a Lucian. in Navigio Hodiernum quoqueve capitis tegmen, quoe Turbantem appellant Turcae, Graeci recentiores φακεώλιον, quasi Fasciam complicatam, vocant: coloris id albi Turcis, viridis Tartaris, rubri Persis; quam vis et hodie Tartari circa biretum suum pretiosae pellis fasciam ad duorum aut trium digitorum latitudinem gerant; quantum vero bireti supra fasciam eminet, tantundem rubra byssus undique sparsa tegat, Mart. Martin. de bello Tart. Pectus Puellarum atqueve matronarum Fasciis tegi, ex Scriptura S. dilucet: Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, et sponsa fasciae pectoralis? nec Isid. id ignoravit Orig. l. 20. c. 32. sic enim, quo graciliores essent, succingebantur. Terent. in Eun. Act. 2. Sc. 3. v. 22.
Demissis humeris esse, vincio pectore, ut gracile sient.
Quae fascia Graecis ςτρόφιον dicta est, teste Iul. Polluce. Turpilius in Philopatre, Memiseram, quod inter vias epistola excidit mihi infelix inter tuniculam et strophium collocata. Vide quoqueve infra Mitra, it. Virginalis Zona. In cruribus antiquitus nullae erant, stante enim florentequeve Rep. iis nudis incedebant, quippe quae non nisi togâ demissâ tegerentur. Et Quintilian. suâ quoqueve aetate, Fascias crurales non consuevisse deferri, nisi propter morbi necessitatem, testatur l. 11. c. 3. Multi quoqueve Romanorum ac Graecorum discalceati incedebant. Quibus Hebraei praeivêrunt, unde vetustissimae picturae Apostolos nudis cruribus exhibent. Ut de aliis gentibus taceam. Verum obtinuit usus paulatim, ut omnes fasciis crura integerent, feminae inprimis: quod Cic. verbis his, quae a Nonio Marcello referuntur, Clodium ut mulierarium insectatus, docet: Tu, ait, cum vincirentur pedes fasciis, cum calanticam capiti accommodares: Erant autem illae purpureae. Sed et viris illae in usu: Pompeio, tibiales ferenti Fascias quas ex panno fuisle indicat Val. Max. l. 6. c. 2. praeter morem aliorum civium) id vitio datum inprimis, quod eas candidas gestaret. Unde ad illum Favonius, Non refert, inquit, qua parte corporis sit diadema: vocans sic eum in suspicionem affectati regni. Nempe in Pompeio insolentiam rei color augebat: quia Fascias cretatas gerebat, ut Cic. loquitur, h. c. candidâ cretâ dealbatas, qui color in fasciis regius erat. Sic de Alex. Seu. apud Ael. Lamprid. fasciis semper usum fuisse legimus. Imo leg. 25. § 4. ff. de aur. vel arg. elg. inter necessaria indumenta crurales fascias numerati, videmus. In pedibus quoqueve Fascias gestatas fuisle, docet Plin. l. 8. c. 57. cum mures Carboni Fascias, quibus in calceis utebatur, arrosisse narrat. Et hae erant Pedules fasciae, quarum mentio l. 27. in fin. ff. de aur. vel arg. leg. Pedum regmina, quae tamen usum calceamentorum non praestabant. Unde vesti cedere eas, quod partem corporis vestiant, adserit Ulpian, in d. l. 25. §. 4. ff. de aur. vel arg. leg. Vide Balduin. de Calceo et infra Pedale, Pelyntra. Uti porro pedes, et cruta, sic et tibias ac femota Vert. fasciis involvebant, Graeci Romaniqueve, Hebraeiquoqueve quod istis braccarum vicem, quibus barbarae gentes tum usae, praebuit uti supra diximus, ubi de Cruralibus Fasciis. Non enim prius bracci assuescere Romani coepêre, quam post Augusti tempora, cum illi bella gererent cum Germanis, aliisque Septentrionalibus populis, aut limites Imperii in illis oris tuerentur: Sed nequeve tum vulgo notus illarum usus. Unde quod Alienus Caecina legatus Germaniae super. braccas tegmen barbarum indutus, togatos alloqueretur, superbiae datum est, apud Tacit. Hist. l. 2. c. 10. Postquam vero frequentari coepêrunt, femoralium tibialiumqueve notio immutata est transiitqueve a veteri fasciarum ad eam, quae hodiequeve obitnet. Vide casaub. ad Aug. Suet. c. 82. Torum tandem corpus involvebant, hominis cum primum nati, tum iterum denati. Postquam enim lotus infans, et cunis imponendus erat, inter alia involucra, Fascias habebat, saepius laneas varii coloris, (Magnates albas vel purpureas sibi selegêrunt) quibus totus circumducebatur. Eatum mentio Lucae c. 2. v. 7. ubi de Maria, matre Servatoris: Ε᾿σπαργανωσεν αὐτὸν, Fasciis involvit eum: et apud Terent. in Andr. Act. 4. sc. 5. v. 30.
---- ---- Verum vidi Cantharam
Subfarcinatam.
Ubi quidam Suffaciatum legunt: eo quod Matres expositurae infantes, illos τοῖς ςπαργάνοις, fasciis, circumvolutos in fictili vase, quod Cantharum Poetae vocant, recondidêre. Vide quoqueve infra Pumili. Earundem in defunctis postea iterum usus fuit: Linteo enim involvi cadaver, illudqueve Fasciis sepulchralibus, a capite ad calcem, circumligari solebat, sudario, quo caput tegebatur, ad collum colligato, ut figuram rei exhibet Solerius tr. de Pileo. Hinc Lazarus, a Christo excitatus e mortuis Ioh. c. 11. v. 44. Prodiisse dicitur δεδεμένος τοὺς πόδας καὶ τὰς χεῖρας κειρίαις, pedes et manus vinctus fasciis, Et Apuleius Met. l. 10. Feralibus inquit, amiculis obstrictus. His color apud Graecos albus, ater apud Latinos fuisse videtur etc. Vide Bartholin. de Puerperio vett. Franc. Roslaeum Archaeol. Attic. l. 5. c. 21. Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 35. Laurentium IC. Notis in Phaedr. l. 5. fab. 7. sub calcem.
Princeps ligato crure, niveâ sasciâ:
et infra ubi de Incunabulis et Pannis infantiae, nec non in voce Pollinctor: uti de Fasciis inprimis Regalibus, h. e. diadematis, quae latae; et Sacerdotalibus, quae tortiles hincqueve Graecis ςτρόφια proprie dicebantur, Salmas. ubi supra p. 371. de Fasciis, quibus ventrem strictissime circumligabant olim Scythae fami arcendae, infrâ in voce Venter. Nec omittendum, quod fasciae etiam dictae institae purpurae vel conchylii, quae aslui vestibus e panno solebant. Quo sensu capit locum Suet. Calig. c. 17. Posteriore epulo, forensia — viris, pueris ac feminis fascias purpurae ac conchylii distribuit, Casaub. quem vide. Plura vero hanc in rem hîc passim, in Boia, Chias, Taraga: de Fasciis autem capitis, quarum in vert. Chirurgorum libris mentio, infra in voce Thais. Hinc Fasciola diminutiv. quod vide, ut et infra in vocibus Instita Moeandri Taenia etc. Medio aevo, Fascia, in Impp. aut Caesarum nummis Consularibus, in quibus viz. Consulari habitu efinguntur, quiqueve iis Coss. cusi sunt, ut et Diptychis, occurrit. Nempe latior collum ambiens tunicis palmatis, et rogis pictis superfunditur, cuius pars dextera strictior, a dextro humero recta circa pectus ultra genua descendit ipsumqueve humerum ac brachium dextrum circum volvens, sinistrum humerum amplectitur, explicans, sese, latiorqueve sensim effecta ac circa dorsum delapsa, rursum a dextero latere per umbilicum transversim agitur, et imam sinistri brachii partem, qua manui illud
coniungitur, involvit, reliquâ sui parte retro pendulâ: Atqueve ita quidem in Diptychis, Leodiensi, et Bituric. Alexandro Wilthemio descriptis; quae in Compendiensi, apud Sirmond. ad Sidon. et in numismatibus, decussata tantum ad pectus cernitur, forte quod reliqua, et inferior corporis pars desit. Eam latum clavum esse Vett. nonnulli censent, qui trabeis aliisqueve vestibus attexebatur: et certe Fascia istiusmodi Consularis, quae, ad collum convoluta, a cervice ad pectus descendebat, colobii referens speciem, graphice describitur Acroni ad illud Horat. l. 1. Serm. Sat. 6. v. 28. Praetextam et latum clavum purpuram dicit, quae in pectore extenditur Senatorum. Gr. τὸνκολοβιῶνα. Usum eius hodie retinent Principes, inicientes vesti a cervice ad pectus indumentum ex purpura vel pellibus pretiosis muris Pontici, vel aliis, dum regio habitu prodeunt in publicum. Ubi κολοβιῶνα vocat, non quod fascia eiusmodi esset tunica contexta absque manicis, uti Diaconorum fuit: sed quod clavus olim vesti adtextus, deinde ab ea avulsus, ita ad collum, et humeros, circumvolveretur, et ad pectus deflueret, ut colobii revera speciem praeberet etc. Dubitat tamen C. du Fresne, annon hae Fascia sit potius illus in habitu Consulari, quod Scriptoribus inferioris aevi Subarmalis nomine insignitur: item, quod Lorum consulare dicebant? Vide cum Dissertat. de inferioris aevi Numism. n. 4. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Fascia — Saltar a navegación, búsqueda La fascia es la envoltura de tejido conjuntivo que realiza un número importante de funciones, incluyendo la envoltura y el aislamiento de uno o más músculos. Por extensión, se aplica a cualquier envoltura estructural …   Wikipedia Español

  • fascia — f. anat. Aponeurosis. Medical Dictionary. 2011. fascia envoltura de tejido conjuntiv …   Diccionario médico

  • fascia — [ fasja ] n. m. • 1806; mot lat. « bande » ♦ Anat. Membrane de tissu conjonctif, qui enveloppe des groupes de muscles et certains organes dont elle assure le maintien. ⇒ aponévrose. ● fascia, fascias ou fasciae nom masculin (latin fascia, bande)… …   Encyclopédie Universelle

  • Fascia — bezeichnet: eine Gemeinde in Ligurien, Italien, siehe Fascia (Ligurien) den ladinischen Namen des Fassatals (Provinz Trient, Italien) eine kollagene Muskelhülle, siehe Faszie in der Antike alle Arten von Gurten, Binden und Bandagen, insbesondere… …   Deutsch Wikipedia

  • fascia — / faʃa/ s.f. [lat. fascia ] (pl. sce ). 1. [striscia di tela o di altra stoffa che serve ad avvolgere, stringere e ornare: la f. tricolore del sindaco ] ▶◀ banda, lista, nastro. 2. (med.) a. [striscia di tela, garza o altro, usata per coprire… …   Enciclopedia Italiana

  • Fascia — Fas ci*a, n.; pl. {Fasci[ae]}. [L., a band: cf. It. fascia. See {Fasces}, and cf. {Fess}.] 1. A band, sash, or fillet; especially, in surgery, a bandage or roller. [1913 Webster] 2. (Arch.) A flat member of an order or building, like a flat band… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • fascia — UK US (UK also facia) /ˈfeɪʃə/ noun [C] ► COMMERCE a sign above the entrance to a shop with the name of the shop on it, or the name of the shop: »The Spar fascia is now common in all European countries. ► COMMUNICATIONS the hard cover of a mobile …   Financial and business terms

  • fascia — 1560s, from L. fascia a band, bandage, swathe (see FASCES (Cf. fasces)). Originally in architecture; anatomical use is from 1788 …   Etymology dictionary

  • Fascĭa — Fascĭa. (lat.), 1) Binde, Band, schmales Tuch, z.B. um bei Frauen das aufgewundene Haar zusammenzuhalten (F. crinālis), od. um Beine u. Schenkel, statt der Strümpfe u. Beinkleider (F. cruralis, F. tibialis, F. femoralis) etc.; 2) (Chir.), Binde… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Fascĭa — (lat.), Band, Binde, wurde bei den Römern in mannigfaltiger Weise beim Anzug verwendet, namentlich von den Frauen als Busenband (F. pectoralis). – In der Anatomie heißt F. die Haut um einen oder mehrere Muskeln (s. Binde) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”